Trouvé 5132 Résultats pour: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. (Evangelium secundum Marcum 14, 44)
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. (Evangelium secundum Marcum 14, 47)
Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 14, 51)
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? (Evangelium secundum Marcum 14, 61)
Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. (Evangelium secundum Marcum 14, 62)
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? (Evangelium secundum Marcum 14, 63)
Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. (Evangelium secundum Marcum 14, 69)
Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. (Evangelium secundum Marcum 15, 6)