Trouvé 1312 Résultats pour: Bonum Terram
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. (Liber Proverbiorum 17, 20)
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. (Liber Proverbiorum 17, 26)
Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. (Liber Proverbiorum 18, 5)
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. (Liber Proverbiorum 18, 22)
Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. (Liber Proverbiorum 19, 2)
Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)
Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. (Liber Proverbiorum 24, 23)
Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. (Liber Proverbiorum 25, 27)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Proverbiorum 31, 12)