Trouvé 1312 Résultats pour: Bonum Terram
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. (Liber I Maccabaeorum 13, 12)
Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam. (Liber I Maccabaeorum 13, 24)
Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)
Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 11)
Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 27)
Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. (Liber II Maccabaeorum 5, 4)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)
Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: (Liber II Maccabaeorum 7, 28)