Trouvé 16 Résultats pour: Amat
Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. (Liber Deuteronomii 10, 18)
Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. (Liber II Samuelis 1, 26)
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? (Liber Iob 34, 17)
quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. (Liber Psalmorum 36, 28)
Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. (Liber Proverbiorum 15, 12)
Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. (Liber Proverbiorum 21, 17)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. (Liber Proverbiorum 29, 3)
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)
Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. (Liber Ecclesiasticus 3, 27)
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)
ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)
