Mosaico decorativo

Löydetty 16 Tulokset: Amat

  • Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. (Liber Deuteronomii 10, 18)

  • Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. (Liber II Samuelis 1, 26)

  • numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? (Liber Iob 34, 17)

  • quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. (Liber Psalmorum 36, 28)

  • Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. (Liber Proverbiorum 15, 12)

  • Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. (Liber Proverbiorum 21, 17)

  • Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)

  • Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. (Liber Proverbiorum 29, 3)

  • Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. (Liber Ecclesiasticus 3, 27)

  • Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)

  • ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina