Mosaico decorativo

Trouvé 1400 Résultats pour: Album Filii Senaá

  • ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? (Liber Iosue 4, 6)

  • Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)

  • et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? (Liber Iosue 4, 21)

  • Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. (Liber Iosue 5, 7)

  • Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho: (Liber Iosue 5, 10)

  • Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. (Liber Iosue 5, 12)

  • Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël. (Liber Iosue 7, 1)

  • cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda. (Liber Iosue 7, 18)

  • Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem. (Liber Iosue 8, 24)

  • Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue. (Liber Iosue 8, 27)

  • Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. (Liber Iosue 9, 17)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina