Mosaico decorativo

Trouvé 1400 Résultats pour: Album Filii Senaá

  • Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. (Liber Deuteronomii 24, 16)

  • Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. (Liber Deuteronomii 28, 32)

  • Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, (Liber Deuteronomii 28, 56)

  • Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 22)

  • Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. (Liber Deuteronomii 31, 13)

  • Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)

  • Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. (Liber Deuteronomii 32, 19)

  • Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)

  • Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. (Liber Deuteronomii 34, 8)

  • Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)

  • Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, (Liber Iosue 1, 14)

  • Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. (Liber Iosue 3, 1)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina