Trouvé 211 Résultats pour: omnium

  • Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala”. (Liber II Paralipomenon 18, 22)

  • Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 26)

  • Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 30, 22)

  • Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus, et decimas obtulerunt de omnibus abundanter. (Liber II Paralipomenon 31, 5)

  • inito cum principibus consilio virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem, et, hoc omnium decernente sententia, (Liber II Paralipomenon 32, 3)

  • Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)

  • Apothecas quoque frumenti, vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus (Liber II Paralipomenon 32, 28)

  • Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus vitae vestrae”. (Liber Thobis 10, 13)

  • Et dixit illi Thobi: “Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere”. (Liber Thobis 12, 4)

  • Et vocavit illum et dixit: “Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus”. (Liber Thobis 12, 5)

  • Flagellabit vos ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vestrum et colliget vos ab omnibus nationibus, ubicumque dispersi fueritis. (Liber Thobis 13, 5)

  • Et factus est fletus magnus in medio ecclesiae omnium unanimiter, et clamaverunt ad Dominum Deum voce magna. (Liber Iudith 7, 29)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina