Trouvé 211 Résultats pour: omnium

  • Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum. (Epistula II ad Corinthios 7, 15)

  • praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 11, 28)

  • Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, (Epistula ad Galatas 4, 1)

  • Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)

  • unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. (Epistula ad Ephesios 4, 6)

  • Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)

  • et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 2)

  • Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, (Epistula I ad Timotheum 2, 1)

  • Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)

  • in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)

  • radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina