Trouvé 152 Résultats pour: falsum testimonium

  • Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)

  • sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)

  • Respondit ei Iesus: “Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)

  • Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)

  • Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)

  • Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)

  • Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum”. (Actus Apostolorum 10, 43)

  • Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)

  • et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; (Actus Apostolorum 15, 8)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina