Trouvé 152 Résultats pour: falsum testimonium

  • huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. (Actus Apostolorum 16, 2)

  • sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis, (Actus Apostolorum 22, 12)

  • et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”. (Actus Apostolorum 22, 18)

  • praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. (Actus Apostolorum 26, 5)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, (Epistula ad Romanos 9, 1)

  • Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; (Epistula ad Romanos 10, 2)

  • sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, (Epistula I ad Corinthios 1, 6)

  • invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)

  • Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina