Trouvé 102 Résultats pour: aquis flumen Mosi et Mosen et colubrinum

  • Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis, petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent. Illis autem, qui timent te, propitius adhuc eris. (Liber Iudith 16, 15)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura; (Liber Iob 5, 10)

  • Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, (Liber Iob 9, 30)

  • Ecce umbrae gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. (Liber Iob 26, 5)

  • Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. (Liber Iob 26, 10)

  • Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; (Liber Psalmorum 18, 17)

  • Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam. (Liber Psalmorum 65, 10)

  • Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis. (Liber Psalmorum 74, 13)

  • In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur. (Liber Psalmorum 77, 20)

  • extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas. (Liber Psalmorum 80, 12)

  • qui exstruis in aquis cenacula tua. Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. (Liber Psalmorum 104, 3)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina