Trouvé 1195 Résultats pour: ait
Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. (Evangelium secundum Lucam 22, 15)
et ait illis: “Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 22, 46)
Respondens autem Iesus ait: “Sinite usque huc!”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 51)
“Mulier, non novi illum!”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “Et tu de illis es!”. Petrus vero ait: “O homo, non sum!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 58)
Et ait Petrus: “Homo, nescio quid dicis!”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
dicentes: “Si tu es Christus, dic nobis”. Et ait illis: “Si vobis dixero, non credetis; (Evangelium secundum Lucam 22, 67)
Dixerunt autem omnes: “Tu ergo es Filius Dei?”. Qui ait ad illos: “Vos dicitis quia ego sum”. (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “Nihil invenio causae in hoc homine”. (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Et ait ad illos: “Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes?”. Et steterunt tristes. (Evangelium secundum Lucam 24, 17)
Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)