Trouvé 1195 Résultats pour: ait
et ait illis: “Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
Et ait ad illum Iesus: “Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
Et ait alter: “Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”. (Evangelium secundum Lucam 9, 61)
Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Et ait illis: “Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. (Evangelium secundum Lucam 10, 18)
Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”. (Evangelium secundum Lucam 10, 35)
At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
Et ait illis: “Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)