Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)
“Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis! (Liber Genesis 42, 14)
Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus! (Liber Genesis 42, 15)
Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!”. (Liber Genesis 42, 16)
Die autem tertio eductis de carcere, ait: “Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)
Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)
et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini”. Fecerunt, ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)
et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)
Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)
Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)
Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita. (Liber Genesis 42, 25)
Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi (Liber Genesis 42, 27)