Trouvé 12723 Résultats pour: Ut
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)
Narravit ergo pharao, quod viderat: “Putabam me stare super ripam fluminis (Liber Genesis 41, 17)
Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim; (Liber Genesis 41, 19)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. (Liber Genesis 41, 32)
qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus; (Liber Genesis 41, 35)
et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia”. (Liber Genesis 41, 36)
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41, 38)
Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “Abrech!”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. (Liber Genesis 41, 43)
Dixit quoque rex ad Ioseph: “Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti”. (Liber Genesis 41, 44)
Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)