Trouvé 3169 Résultats pour: Sum
Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 176)
Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar! (Liber Psalmorum 120, 5)
Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “In domum Domini ibimus”. (Liber Psalmorum 122, 1)
Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum. (Liber Psalmorum 122, 3)
Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; (Liber Psalmorum 123, 3)
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus. (Liber Psalmorum 124, 7)
Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. (Liber Psalmorum 126, 1)
Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes. (Liber Psalmorum 126, 3)
saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. (Liber Psalmorum 129, 2)
Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. (Liber Psalmorum 129, 3)
Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. (Liber Psalmorum 129, 5)
Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius”. (Liber Psalmorum 132, 18)