Trouvé 1879 Résultats pour: Spe
Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber I Regum 22, 17)
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)
Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini. (Liber I Regum 22, 43)
Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; (Liber I Regum 22, 53)
Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. (Liber II Regum 2, 24)
Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; (Liber II Regum 3, 14)
Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manu vestra, (Liber II Regum 3, 18)
Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino?”. (Liber II Regum 6, 33)
Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt. (Liber II Regum 7, 5)
Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)
Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)