Mosaico decorativo

Trouvé 1879 Résultats pour: Spe

  • Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum (Liber I Regum 8, 22)

  • Nunc igitur, Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es ei dicens: “Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo”. (Liber I Regum 8, 25)

  • Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. (Liber I Regum 8, 54)

  • auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis, (Liber I Regum 9, 7)

  • et scidi regnum a domo David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo, (Liber I Regum 14, 8)

  • Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius. (Liber I Regum 15, 11)

  • Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 26)

  • Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; (Liber I Regum 16, 25)

  • Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)

  • Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)

  • Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)

  • clamavitque ad Dominum et dixit: “Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius?”. (Liber I Regum 17, 20)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina