Trouvé 1219 Résultats pour: Sin
Et ait Ioram: “Iunge currum!”. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitis. (Liber II Regum 9, 21)
Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)
Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. (Liber II Regum 11, 9)
Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. (Liber II Regum 11, 11)
accipiant illam singuli sacerdotes a notis suis et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione”. (Liber II Regum 12, 6)
Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra. (Liber II Regum 15, 20)
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. (Liber II Regum 15, 37)
Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. (Liber II Regum 16, 5)
In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi usque in diem hanc. (Liber II Regum 16, 6)
Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin autem interfecit. (Liber II Regum 16, 9)
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem. (Liber II Regum 17, 4)
Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: “Ascende ad terram hanc et demolire eam””. (Liber II Regum 18, 25)