Trouvé 1219 Résultats pour: Sin
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8, 59)
Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino, et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. (Liber I Regum 9, 25)
Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sescentorum sexaginta sex talentorum auri, (Liber I Regum 10, 14)
Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per annos singulos. (Liber I Regum 10, 25)
Et ait filiis suis: “Sternite mihi asinum”. Qui cum stravissent, ascendit (Liber I Regum 13, 13)
Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum; (Liber I Regum 13, 23)
et, cum abisset, invenit eum leo in via et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere; asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver. (Liber I Regum 13, 24)
Dixitque ad filios suos: “Sternite mihi asinum!”. Qui cum stravissent, (Liber I Regum 13, 27)
et ille abisset, invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver; non comedit leo de cadavere nec laesit asinum. (Liber I Regum 13, 28)
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent. (Liber I Regum 13, 29)
Et ait ad eam: “Da mihi filium tuum”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum; (Liber I Regum 17, 19)
Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens et, respondentibus cunctis: “Non est hic”, adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. (Liber I Regum 18, 10)