Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)
sicut in die conventus”. “Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea opprobrium. (Prophetia Sophoniae 3, 18)
Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini. (Prophetia Aggaei 1, 12)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: “Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis?”. (Prophetia Zachariae 7, 3)
Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 13)
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. (Prophetia Zachariae 8, 13)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum, (Prophetia Zachariae 8, 14)
Oraculum. “Verbum Domini in terra Ha drach et Damasci requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus Israel. (Prophetia Zachariae 9, 1)
Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos. (Prophetia Zachariae 10, 6)
Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant. (Prophetia Zachariae 10, 8)