Trouvé 1491 Résultats pour: Sicut
Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. (Prophetia Michaeae 1, 16)
Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae. (Prophetia Michaeae 3, 3)
Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. (Prophetia Michaeae 3, 4)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)
Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida. (Prophetia Nahum 1, 10)
Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 3)
Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. (Prophetia Nahum 3, 12)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito. (Prophetia Habacuc 3, 14)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)