Trouvé 87 Résultats pour: Sapiens

  • Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. (Liber Ecclesiasticus 50, 30)

  • In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)

  • Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)

  • Haec dicit Dominus: “Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; (Liber Ieremiae 9, 22)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)

  • Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. (Prophetia Osee 13, 13)

  • Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)

  • Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde. (Prophetia Zachariae 9, 2)

  • Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)

  • Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)

  • Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina