Trouvé 87 Résultats pour: Sapiens

  • Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”. (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 24)

  • Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)

  • Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)

  • Si dilexeris audire, excipies doctrinam; et, si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 34)

  • Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)

  • Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit. (Liber Ecclesiasticus 10, 1)

  • Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia. (Liber Ecclesiasticus 18, 27)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina