Trouvé 1151 Résultats pour: Rim
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; (Actus Apostolorum 15, 14)
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)
Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)
et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. (Actus Apostolorum 16, 12)
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum; (Actus Apostolorum 20, 19)
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, (Actus Apostolorum 20, 20)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen. (Actus Apostolorum 23, 29)
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum (Actus Apostolorum 25, 2)
“Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum”. (Actus Apostolorum 25, 5)