Trouvé 1151 Résultats pour: Rim
et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. (Epistula I Ioannis 3, 22)
In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)
Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)
Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo. (Epistula I Ioannis 5, 15)
Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. (Epistula III Ioannis 1, 9)
et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apocalypsis Ioannis 1, 5)
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “Noli timere! Ego sum primus et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)
Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 4)
Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)
Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit: (Apocalypsis Ioannis 2, 8)
Post haec vidi: et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum dicens: “Ascende huc, et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec”. (Apocalypsis Ioannis 4, 1)
et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. (Apocalypsis Ioannis 4, 7)