Trouvé 1151 Résultats pour: Rim
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 30)
Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 10)
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 16)
et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 8)
Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
“Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)
Quis ex duobus fecit voluntatem patris?”. Dicunt: “Primus”. Dicit illis Iesus: “Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)