Trouvé 1932 Résultats pour: Poder De Deus
Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris”. (Actus Apostolorum 3, 26)
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; (Actus Apostolorum 5, 30)
hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. (Actus Apostolorum 5, 31)
Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi”. (Actus Apostolorum 5, 32)
Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)
Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)
et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”. (Actus Apostolorum 7, 7)
Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo (Actus Apostolorum 7, 9)
Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, (Actus Apostolorum 7, 17)
Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)
“Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)