Mosaico decorativo

Trouvé 1932 Résultats pour: Poder De Deus

  • Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)

  • quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. (Actus Apostolorum 2, 24)

  • propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, (Actus Apostolorum 2, 30)

  • Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)

  • Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”. (Actus Apostolorum 2, 39)

  • Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)

  • ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)

  • Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)

  • quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina