Trouvé 12332 Résultats pour: Os
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, (Epistula I ad Timotheum 1, 9)
Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, (Epistula I ad Timotheum 1, 12)
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)
ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. (Epistula I ad Timotheum 1, 20)
Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)
in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)
Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione; (Epistula I ad Timotheum 2, 8)