Trouvé 12332 Résultats pour: Os
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute; (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 11)
ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)
Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 1)
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)
Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)
Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)
Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)