Trouvé 397 Résultats pour: Numquid
Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio. (Liber Ieremiae 14, 19)
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec. (Liber Ieremiae 14, 22)
Numquid frangitur ferro ferrum aquilonis et aes? (Liber Ieremiae 15, 12)
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)
“Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)
Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes? (Liber Ieremiae 18, 14)
Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)
Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei. (Liber Ieremiae 22, 15)
Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. “Numquid non hoc est nosse me?”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 22, 16)
Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt? (Liber Ieremiae 22, 28)
Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 24)
Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? (Liber Ieremiae 23, 29)