Mosaico decorativo

Trouvé 397 Résultats pour: Numquid

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 5, 29)

  • Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)

  • Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid, qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur? (Liber Ieremiae 8, 4)

  • Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 22)

  • Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?”. (Liber Ieremiae 9, 8)

  • Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”. (Liber Ieremiae 11, 15)

  • Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)

  • Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”. (Liber Ieremiae 13, 12)

  • Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim ipsa docuisti eos adversum te, amicos in caput tuum; numquid non dolores apprehendent te quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)

  • Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. (Liber Ieremiae 13, 23)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina