Trouvé 582 Résultats pour: Mel
Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. (Liber Ieremiae 46, 18)
Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)
Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 49, 3)
Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu. (Liber Ieremiae 49, 29)
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)
et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius. (Liber Ieremiae 50, 19)
GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. (Lamentationes 1, 3)
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. (Lamentationes 2, 3)
GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. (Lamentationes 3, 7)
GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero, exclusit orationem meam. (Lamentationes 3, 8)
GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. (Lamentationes 3, 9)
GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. (Lamentationes 4, 3)