Trouvé 582 Résultats pour: Mel
“Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, (Liber Isaiae 8, 6)
Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu”. (Liber Isaiae 21, 7)
Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)
Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus. (Liber Isaiae 33, 9)
Germinet et exsultet laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri. (Liber Isaiae 35, 2)
et dixerunt ad eum: “Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. (Liber Isaiae 56, 5)
inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes. (Liber Isaiae 60, 6)
Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas. (Liber Ieremiae 2, 23)
ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec”. Et respondi et dixi: “Amen, Domine”. (Liber Ieremiae 11, 5)
Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. (Liber Ieremiae 14, 21)