Trouvé 341 Résultats pour: Illos

  • Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. (Evangelium secundum Lucam 5, 36)

  • Ait autem ad illos Iesus: “Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 9)

  • Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “Transfretemus trans stagnum”. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)

  • Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. (Evangelium secundum Lucam 8, 32)

  • et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos; (Evangelium secundum Lucam 9, 2)

  • et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)

  • Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)

  • Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)

  • Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)

  • Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 18)

  • At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, (Evangelium secundum Lucam 9, 21)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina