Trouvé 341 Résultats pour: Illos
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “Quod est primum omnium mandatum?”. (Evangelium secundum Marcum 12, 28)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; (Evangelium secundum Lucam 2, 46)
Et ait ad illos: “Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?”. (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 50)
Coepit autem dicere ad illos: “Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris”. (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; (Evangelium secundum Lucam 4, 31)
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)
Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “Quid cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
Et respondens Iesus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. (Evangelium secundum Lucam 5, 31)