Trouvé 2561 Résultats pour: Ibi
Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. (Liber Ecclesiasticus 2, 18)
ut superveniat tibi benedictio ab eo. (Liber Ecclesiasticus 3, 10)
Ne glorieris in contumelia patris tui, non est enim tibi gloria eius confusio; (Liber Ecclesiasticus 3, 12)
et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata. (Liber Ecclesiasticus 3, 17)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis. (Liber Ecclesiasticus 3, 23)
plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit. (Liber Ecclesiasticus 3, 27)
Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi; (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 14)