Trouvé 2561 Résultats pour: Ibi
Nam, etsi nihil turbulenti illos terrebat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. (Liber Sapientiae 17, 9)
Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)
Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus durus praecipitatarum petrarum (Liber Sapientiae 17, 17)
solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)
Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati, (Liber Sapientiae 18, 17)
et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat. (Liber Sapientiae 18, 18)
Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)
Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. (Liber Sapientiae 19, 21)
Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)
Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde. (Liber Ecclesiasticus 1, 36)
Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, (Liber Ecclesiasticus 2, 4)
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)