Trouvé 99 Résultats pour: Habentes

  • Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, (Epistula ad Hebraeos 10, 19)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)

  • quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. (Epistula I Petri 2, 16)

  • sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)

  • Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; (Epistula I Petri 4, 8)

  • oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii; (Epistula II Petri 2, 14)

  • Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes. (Epistula Iudae 1, 19)

  • Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Et ita vidi equos in visione et, qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • Potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum; nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his nocent. (Apocalypsis Ioannis 9, 19)

  • Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. (Apocalypsis Ioannis 14, 1)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina