Trouvé 99 Résultats pour: Habentes

  • et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo”. (Liber II Paralipomenon 14, 10)

  • Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente”. (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • “Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem? (Liber II Paralipomenon 32, 10)

  • Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 11)

  • Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus. (Liber Iob 24, 8)

  • Et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege; (Liber I Maccabaeorum 4, 42)

  • Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea. (Liber I Maccabaeorum 9, 36)

  • Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, (Liber I Maccabaeorum 12, 9)

  • Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec: (Liber I Maccabaeorum 15, 15)

  • Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum; (Liber I Maccabaeorum 15, 34)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina