Trouvé 877 Résultats pour: Filius Dei
Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber II Regum 19, 37)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)
In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset Ezechias. (Liber II Regum 20, 12)
Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius eius pro eo. (Liber II Regum 20, 21)
Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo. (Liber II Regum 21, 18)
Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo. (Liber II Regum 21, 26)
Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare illud et excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem succenditque palum. (Liber II Regum 23, 15)
regnavitque Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Regum 24, 6)
Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis, venerunt ad Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius Maachathitis, ipsi et socii eorum. (Liber II Regum 25, 23)
Factum est autem in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui mortuus est, sed et Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber I Paralipomenon 1, 44)