Mosaico decorativo

Trouvé 877 Résultats pour: Filius Dei

  • Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae. (Liber II Regum 15, 5)

  • Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 7)

  • Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus. (Liber II Regum 15, 8)

  • Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 10)

  • Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria. (Liber II Regum 15, 13)

  • Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)

  • Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. (Liber II Regum 15, 17)

  • Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 22)

  • Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. (Liber II Regum 15, 23)

  • Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 25)

  • Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. (Liber II Regum 15, 27)

  • Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. (Liber II Regum 15, 30)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina