Trouvé 4294 Résultats pour: Fé
Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. (Liber I Samuelis 25, 42)
Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius”. (Liber I Samuelis 26, 16)
Et ait: “Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? (Liber I Samuelis 26, 18)
Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David””. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum. (Liber I Samuelis 27, 11)
Credidit ergo Achis David dicens: “Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus”. (Liber I Samuelis 27, 12)
Et ait mulier ad eum: “Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar?”. (Liber I Samuelis 28, 9)
Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David, (Liber I Samuelis 28, 17)
quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. (Liber I Samuelis 28, 24)
Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim”. (Liber I Samuelis 29, 7)
Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29, 8)
Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)