Trouvé 4294 Résultats pour: Fé
Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)
Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)
Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. (Apocalypsis Ioannis 8, 7)
Et dictum est illis, ne laederent fenum terrae neque omne viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus. (Apocalypsis Ioannis 9, 4)
et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius. (Apocalypsis Ioannis 12, 5)
dicens magna voce: “Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum”. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)
Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15, 4)
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore, (Apocalypsis Ioannis 18, 12)
Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, (Apocalypsis Ioannis 18, 22)
et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 24)
Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)