Trouvé 4294 Résultats pour: Fé
et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est consecratio eius. (Liber Numeri 6, 12)
et offeret oblationem suam Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum et ovem anniculam immaculatam pro peccato et arietem immaculatum hostiam pacificam, (Liber Numeri 6, 14)
canistrum quoque panum azymorum, qui permixti sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo ac oblationem et libamina singulorum. (Liber Numeri 6, 15)
Quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum; (Liber Numeri 6, 16)
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum; facietque oblationem eius et libamenta. (Liber Numeri 6, 17)
et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius; (Liber Numeri 6, 19)
et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est. Post haec potest bibere nazaraeus vinum”. (Liber Numeri 6, 20)
obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant, (Liber Numeri 7, 2)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris”. (Liber Numeri 7, 11)
Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 3)
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 8, 20)
Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. (Liber Numeri 9, 5)