Mosaico decorativo

Trouvé 4294 Résultats pour: Fé

  • etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. (Liber Sapientiae 14, 10)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)

  • Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)

  • Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum. (Liber Sapientiae 15, 14)

  • Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere: (Liber Sapientiae 15, 16)

  • Illi autem per impotentem vere noctem et ab impotentis inferni speluncis supervenientem, eundem somnum dormientes, (Liber Sapientiae 17, 13)

  • Itaque, si quisquam illic decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus. (Liber Sapientiae 17, 15)

  • aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium ferissimarum bestiarum vox aut resonans de cavitate montium echo deficientes faciebant illos prae timore. (Liber Sapientiae 17, 18)

  • Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium. (Liber Sapientiae 18, 10)

  • De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina