Trouvé 4294 Résultats pour: Fé
Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant. (Liber Psalmorum 58, 8)
Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”. (Liber Psalmorum 60, 10)
Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, (Liber Psalmorum 63, 10)
Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus. (Liber Psalmorum 64, 7)
Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. (Liber Psalmorum 66, 15)
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. (Liber Psalmorum 66, 16)
Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius; (Liber Psalmorum 68, 5)
Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam. (Liber Psalmorum 68, 10)
A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera. (Liber Psalmorum 68, 30)
Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt. (Liber Psalmorum 68, 31)
qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. (Liber Psalmorum 68, 34)
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 69, 4)