Mosaico decorativo

Trouvé 4294 Résultats pour: Fé

  • Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam”. (Liber Exodus 10, 17)

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. (Liber Exodus 10, 19)

  • Ait Moyses: “Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, (Liber Exodus 10, 25)

  • Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)

  • Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! (Liber Exodus 12, 11)

  • Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. (Liber Exodus 12, 15)

  • Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)

  • Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. (Liber Exodus 12, 19)

  • Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma”. (Liber Exodus 12, 20)

  • et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)

  • Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos. (Liber Exodus 12, 34)

  • Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina